et factum est cum finissem loqui verba haec, et missus est
ad me angelus, qui missus fuerat ad me primis noctibus,
et dixit ad me: surge, Ezra, et audi sermones quos veni
loqui ad te.
et dixi: loquere, dominus meus. et dixit ad me: mare positum
est in spatioso loco ut esset altum et inmensum.
erit autem ei introitus in angusto loco positus, ut esset
similis fluminis.
si quis enim volens voluerit ingredi mare videre eum vel
dominari eius, si non transierit angustum, in latitudinem
venire quomodo poterit?
item aliud: civitas est aedificata et posita in loco
campestri, est autem plena omnium bonorum.
introitus autem eius angustus et in praecipiti positus, ut
esset a dextris quidem ignis, a sinistris vero aqua alta.
semita autem est una sola inter eos posita, hoc est ignis et
aqua, ut non capiat semita nisi solummodo vestigium hominis.
si autem data dabitur civitas homini in hereditatem, si non
heres antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet
hereditatem suam?
et dixi: sic, domine. et dixit ad me: sic est et Israhel
pars.
propter eos enim feci saeculum, et quando transgressus est
Adam constitutiones meas, iudicatum est quod factum est.
et facti sunt introitus huius saeculi angusti et dolentes
et laboriosi, paucae autem et malae et periculorum plenae et
laborum magnorum fultae.
nam maioris saeculi introitus spatiosi et securi et
facientes inmortalitatis fructum.
si ergo non ingredientes ingressi fuerint qui vivunt
angusta et vana haec, non poterunt recipere quae sunt reposita.
nunc ergo tu quare conturbaris, corruptibilis cum sis? et
quid moveris tu, cum sis mortalis?
et quare non accepisti in corde tuo quod futurum, sed quod
in praesenti?
et respondi et dixi: dominator domine, ecce disposuisti in
lege tua, quoniam iusti hereditabunt haec, impii autem
peribunt.
iusti autem ferent angusta sperantes spatiosa; qui enim
impie gesserunt, et angustiam passi sunt et spatiosa non
viderunt.
et dixit ad me: non es iudex super Dominum neque
intellegens super Altissimum.
pereant enim multi praesentes, quam neglegatur quae
anteposita est Dei lex.
mandans enim mandavit Dominus venientibus quando venerunt,
quid facientes viverent, et quid observantes non punirentur.
hii autem non sunt persuasi et contradixerunt ei. et
constituerunt sibi cogitamenta vanitatis
et proposuerunt sibi circumventiones delictorum. et
superdixerunt Altissimum non esse, et vias eius non
cognoverunt.
et legem eius spreverunt et sponsiones eius abnegaverunt et
legitimis eius fidem non habuerunt et opera eius non
perfecerunt.
propter hoc, Ezra, vacua vacuis et plena plenis.
ecce enim tempus veniet, et erit quando venient signa quae
praedixi tibi, et apparebit sponsa et apparescens civitas et
ostendetur quae nunc subducitur terra.
et omnis qui liberatus est de praedictis malis, ipse
videbit mirabilia mea.
revelabitur enim Filius meus Iesus cum his qui cum eo, et
iucundabit qui relicti sunt annis quadringentis.
et erit post annos hos, et morietur Filius meus Christus et
omnes qui spiramentum habent hominis.
et convertetur saeculum in antiquum silentium diebus septem
sicut in prioribus initiis, ita ut nemo derelinquatur.
et erit post dies septem, et excitabitur qui nondum vigilat
saeculum et morietur corruptum.
et terra reddet qui in eam dormiunt, et pulvis qui in eo
silentio habitant, et promptuaria reddent quae eis commendatae
sunt animae.
et revelabitur Altissimus super sedem iudicii, et
pertransibunt misericordiae, et longanimitas congregabitur,
iudicium autem solum remanebit. et veritas stabit et fides
convalescet,
et opus subsequetur et merces ostendetur. et iustitiae
vigilabunt et iniustitiae non dormibunt.
et apparebit lacus tormenti et contra illum erit locus
requietionis, et clibanus gehennae ostendetur et contra eam
iucunditatis paradisus.
et dicet tunc Altissimus ad excitatas gentes: videte et
intellegite quem negastis vel cui non servistis vel cuius
diligentias sprevistis.
videte contra et in contra, hic iucunditas et requies et
ibi ignis et tormenta. haec autem loquetur ad eos in die
iudicii.
haec talis quae neque solem habet neque lunam neque
stellas,
neque nubem neque tonitruum neque coruscationem, neque
ventum neque aquam neque aerem, neque tenebras neque sero neque
mane,
neque aestatem neque ver neque aestum, neque hiemem neque
gelum neque frigus, neque grandinem neque pluviam neque ros,
neque meridiem neque noctem neque ante lucem, neque nitorem
neque claritatem neque lucem, nisi solummodo splendorem
claritatis Altissimi, unde omnes incipiant videre quae
anteposita sunt.
spatium enim habebit sicut ebdomada annorum.
hoc est iudicium meum et constitutio eius, tibi autem soli
ostendi haec.
et respondi: tunc et dixi, domine, et nunc dico: beati
praesentes et observantes quae a te constituta sunt.
sed de quibus erat oratio mea, quis enim est de
praesentibus qui non peccavit, vel quis natorum qui non
praeterivit sponsionem tuam.
et nunc video, quoniam ad paucos pertinebit futurum
saeculum iucunditatem facere, multis autem tormenta.
increvit enim in nos cor malum, quod nos abalienavit ab his
et deduxit nos in corruptionem, et itinera mortis ostendit
nobis, semitas perditionis, et longe fecit nos a vita; et hoc
non paucos, sed paene omnes qui creati sunt.
et respondit ad me et dixit: audi me et instruam te et de
sequenti corripiam te.
propter hoc non fecit Altissimus unum saeculum sed duo.
tu enim quia dixisti non esse multos iustos sed paucos,
impios vero multiplicari, audi ad haec.
lapides electos si habueris paucos valde, ad numerum eorum
conpones eos tibi, plumbum autem et fictile abundat.
et dixi: domine, quomodo poterit?
et dixit ad me: non hoc solummodo, sed interroga terram et
dicet tibi, adulare ei et narrabit tibi.
dices enim ei: aurum creas et argentum et aeramentum et
ferrum quoque et plumbum et fictile.
multiplicatur autem argentum super aurum, et aeramentum
super argentum, et ferrum super aeramentum, plumbum super
ferrum, et fictile super plumbum.
aestima ergo tu quae haec sint pretiosa et desiderabilia,
quod multiplicatur aut quod rarum nascitur.
et dixi: dominator domine, quod abundat vilius, quod enim
rarius pretiosius est.
et respondit ad me et dixit: in te ista pondera quae
cogitasti, quoniam qui habet quod difficile est, gaudet super
eum qui habet abundantia.
sic et a me repromissa creatura. iucundabor enim super
paucis qui salvabuntur, propterea quod ipsi sunt qui gloriam
meam nunc dominationem fecerunt et per quos nunc nomen meum
nominatum est.
et non contristabor super multitudinem eorum qui perierunt,
ipsi enim sunt qui vapori nunc adsimilati sunt et flammae ac
fumo adaequati sunt et exarserunt et ferverunt et extincti
sunt.
et respondi et dixi: o tu terra, quid peperisti? si sensus
factus est de pulvere sicut et cetera creatura,
melius enim erat et ipsum pulverem non esse natum, ut non
sensus inde fieret.
nunc autem nobiscum crescit sensus, et propter hoc
torquemur, quoniam scientes perimus.
lugeat hominum genus et agrestes bestiae laetentur; lugeant
omnes qui nati sunt, quadrupedia vero et pecora iucundentur.
multum enim melius est illis quam nobis. non enim sperant
iudicium, nec enim sciunt cruciamenta nec salutem post mortem
repromissam sibi.
nobis autem quid prodest, quoniam salvati salvabimur sed
tormento tormentabimur?
omnes enim qui nati sunt commixti sunt iniquitatibus et
pleni sunt peccatis et gravati delictis.
et si non essemus post mortem in iudicio venientes, melius
fortassis nobis venisset.
et respondit ad me et dixit: et quando Altissimus faciens
faciebat saeculum et Adam et omnes qui ex eo venerunt, primum
praeparavit iudicium et quae sunt iudicii.
et nunc de sermonibus tuis intellege, quoniam dixisti quia
sensus nobiscum crescit.
qui ergo commorantes sunt in terra hinc cruciabuntur,
quoniam sensum habentes iniquitatem fecerunt, et mandata
accipientes non servaverunt ea, et legem consecuti fraudaverunt
eam quam acceperunt.
et quid habebunt dicere in iudicio vel quomodo respondebunt
in novissimis temporibus?
quantum enim tempus, ex quo longanimitatem habuit
Altissimus his qui inhabitant saeculum, et non propter eos, sed
propter ea quae providit tempora.
et respondi et dixi: si inveni gratiam coram te, domine
demonstra et hoc servo tuo, si post mortem vel nunc quando
reddemus unusquisque animam suam, si conservati conservabimur
in requie, donec veniant tempora illa in quibus incipies
creaturam renovare aut amodo cruciabimur?
et respondit ad me et dixit: ostendam tibi et hoc. tu autem
noli commisceri cum eis qui spreverunt, neque connumeres te cum
his qui cruciantur.
etenim est tibi thesaurus operum repositus apud Altissimum,
sed non tibi demonstrabitur usque in novissimis temporibus.
nam de morte sermo: quando profectus fuerit terminus
sententiae ab Altissimo ut homo moriatur, recedente
inspiratione de corpore ut dimittatur iterum ad eum qui dedit,
adorare gloriam Altissimi primum.
et si quidem esset eorum qui spreverunt et non servaverunt
viam Altissimi et eorum qui contempserunt legem eius et eorum
qui oderunt eos qui timent Deum,
haec inspirationes inhabitationes non ingredientur, sed
vagantes erunt amodo in cruciamentis, dolentes semper et
tristes, per septem vias.
via prima, quia spreverunt legem Altissimi.
secunda via, quia iam non possunt reversionem bonam facere,
ut vivant.
tertia via, vident repositam mercedem his qui testamentis
Altissimi crediderunt.
quarta via, considerabunt sibi in novissimis repositum
cruciamentum.
quinta via, videntes aliorum habitacula ab angelis
conservari cum silentio magno.
sexta via, videntes quemadmodum de eis pertransientem
cruciamentum.
septima via, quae omnium supradictarum viarum maior est,
quoniam detabescent in confusione et consumentur inhonoribus et
marcescent in timoribus, videntes gloriam Altissimi coram quem
viventes peccaverunt et coram quem incipient in novissimis
temporibus iudicari.
nam eorum qui servaverunt vias Altissimi ordo hic est,
quando separari incipient a vaso corruptibili.
in eo tempore commoratae servierunt cum labore Altissimo et
omni hora sustinuerunt periculum, uti perfecte custodirent
legislatoris legem.
propter quod hic de his sermo:
in primis vident cum exultatione multa gloriam eius qui
suscipit eas, requiescent enim per septem ordines.
ordo primus, quoniam cum labore multo certati sunt, ut
vincerent cum eis plasmatum cogitamentum malum, ut non eas
seducat a vita ad mortem.
secundus ordo, quoniam vident conplicationem in qua
vagantur impiorum animae et quae in eis manet punitio.
tertius ordo, videntes testimonium quod testificatus est
eis qui plasmavit eas, quoniam viventes servaverunt quae per
fidem data est lex.
quartus ordo, intellegentes requiem quam nunc in
promptuariis eorum congregati requiescent cum silentio multo ab
angelis conservati, et quae in novissimis eorum manet gloriam.
quintus ordo, exultantes quomodo corruptibile effugerunt
nunc, et futurum quomodo hereditatem possidebunt, adhuc autem
videntes angustum et labore plenum quo iam liberati sunt et
spatiosum incipiunt recipere, frunescentes et inmortales.
sextus ordo, quando eis ostendetur quomodo incipiet vultus
eorum fulgere sicut sol, et quomodo incipient stellis
adsimilari lumini, amodo non corrupti.
septimus ordo, qui est omnibus supradictis maior, quoniam
exultabunt cum fiducia et quoniam confidebunt non confusi et
gaudebunt non reverentes; festinant enim videre vultum eius cui
serviunt viventes et a quo incipiunt gloriosi mercedem
recipere.
hic ordo animarum iustorum, ut amodo adnuntiatur;
praedictae viae cruciatus quas patiuntur amodo qui neglexerint.
et respondi et dixi: ergo dabitur tempus animabus,
postquam separatae fuerint de corporibus, ut videant de quo
mihi dixisti?
et dixit mihi: septem diebus erit libertas earum, ut
videant in septem diebus qui praedicti sunt sermones, et postea
congregabuntur in habitaculis suis.
et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos,
demonstra mihi adhuc servo tuo, si in die iudicii iusti impios
excusare poterint vel deprecari pro eis Altissimum,
si patres pro filiis vel filii pro parentibus, si fratres
pro fratribus, si adfines pro proximis, si fidentes pro
carissimis.
et respondit ad me et dixit: quoniam invenisti gratiam
coram oculis meis, et hoc tibi demonstrabo. dies iudicii audax
est et omnibus signaculum veritatis demonstrans. quemadmodum
nunc non mittit pater filium vel filius patrem aut dominus
servum vel fidus carissimum, ut pro eo intellegat aut dormiat
aut manducet aut curetur,
sic numquam nemo pro aliquo rogabit; omnes enim portabunt
unusquisque tunc iniustitias suas aut iustitias.
et respondi et dixi: et quomodo invenimus modo, quoniam
rogavit primus Abraham propter Sodomitas, et Moyses pro
patribus qui in deserto peccaverunt,
et Iesus qui post eum pro Israhel in diebus Achar, et
Samuhel in diebus Saul,
et David pro confractione, et Salomon pro eis qui in
sanctificationem,
et Helias pro his qui pluviam acceperunt et pro mortuo ut
viveret,
et Ezechias pro populo in diebus Sennacherib, et multi pro
multis?
si ergo modo, quando corruptibile increvit et iniustitia
multiplicata est, exoraverunt iusti pro impiis quare et tunc
sic non erit?
et respondit ad me et dixit: praesens saeculum non est
finis, gloria in eo non frequens manet, propter hoc oraverunt
qui potuerunt pro invalidis.
dies enim iudicii erit finis temporis huius et initium
futuri inmortalis temporis, in quo pertransivit corruptela,
soluta est intemperantia, abscisa est incredulitas, crevit
autem iustitia, orta est veritas.
tunc ergo nemo poterit misereri eius qui in iudicio victus
fuerit, neque demergere eum qui vicerit.
et respondi et dixi: hic sermo meus primus et novissimus,
quoniam melius erat non dare terram Adam vel, cum iam dedisset,
coercere eum ut non peccaret.
quid enim prodest omnibus in praesenti vivere in tristitia
et mortuos sperare punitionem?
o tu quid fecisti, Adam? si enim tu peccasti, non est
factum solius tuus casus sed et nostrum qui ex te advenimus.
quid enim nobis prodest, si promissum est nobis inmortale
tempus, nos vero mortalia opera egimus?
et quoniam praedicta est nobis perennis spes, nos vero
pessime vani facti sumus?
et quoniam reposita sunt habitacula sanitatis et
securitatis, nos vero male conversati sumus?
et quoniam incipiet gloria Altissimi protegere eos qui
caste conversati sunt, nos autem pessimis viis ambulavimus?
et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus
perseverat, in quo est saturitas et medella,
nos vero non ingrediemur, ingratis enim locis conversati
sumus?
et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui
abstinentiam habuerunt, nostrae vero facies super tenebras
nigrae?
non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem
faciebamus, quid incipientes post mortem pati.
et respondit et dixit: hoc est cogitamentum certaminis,
quem certavit qui super terram natus est homo,
ut si victus fuerit patiatur quod dixisti, si autem
vicerit recipiet quod dico,
quoniam haec est via, quam Moyses dixit cum viveret ad populum dicens: elige tibi vitam ut vivas.
non crediderunt autem ei, sed nec post eum prophetis, sed
nec mihi qui locutus sum ad eos,
quoniam non esset tristitia in perditione eorum, sicut et
futurum est gaudium super eos quibus persuasa est salus.
et respondi et dixi: scio, domine, quoniam nunc vocatus
est Altissimus misericors, in eo quod misereatur qui nondum in
saeculo advenerunt,
et miserator, in eo quod miseretur illis qui conversionem
faciunt in lege eius,
et longanimis, quoniam longanimitatem praestat his qui
peccaverunt quasi suis operibus,
et munificus, quoniam quidem donare vult pro exigere,
et multae misericordiae, quoniam multiplicat magis
misericordias his qui praesentes sunt et qui praeterierunt et
qui futuri sunt.
si enim non multiplicaverit, non vivificabitur saeculum
cum his qui habitant in eo.
et donator, quoniam si non donaverit de bonitate sua, ut
adleventur hii qui iniquitates fecerunt de suis iniquitatibus,
non poterit decies millesima pars hominum vivificari,
et iudex, si non ignoverit his qui creati sunt verbo eius
et deleverit multitudinem contemptionum, non fortassis
derelinquentur innumerabilem multitudinem nisi pauci valde.